Latin

Sententia d. 25 octobris 1990, coram Burke

Latin

            4. - Quoad dolum. Consensus matrimonialis ille actus est quo unusquisque coniux seipsum alteri coniugaliter tradit (cf. Sent. diei 5 novembris 1987, in una Romana, coram infrascripto, nn. 2-4: ARRT Dec., vol. LXXIX, pp. 617-618). Qui veram autodonationem coniugalem non facit, in matrimonium reapse non consentit. Hoc accidit in casu simulationis, cum contrahens ipsum matrimonium vel aliquem eius aspectum a suo consensu excludit (can. 1101, õ 2), qui ita consensus «non-coniugalis» fit. Accidere quoque potest cum quis, quamvis essentialia elementa proprietatesque matrimonii accipere constituat, proferat quandam «auto» donationem suiipsius realitati non correspondentem, quia ob dolum deliberatum falsificata est. Est casus de quo in canone 1098 agitur: «Qui matrimonium init deceptus dolo, ad obtinendum consensum patrato, circa aliquam alterius partis qualitatem, quae suapte natura consortium vitae coniugalis graviter perturbare potest, invalide contrahit».

Sententia d. 19 nov. 1998

Latin

2.         Canon 1095, 3° statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi: 1° . qui sufficienti rationis usu carent; 2° . qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda; 3° . qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non valent".

Sententia d. 23 iulii 1998, coram Burke

Latin

2.         Canon 1095 statuit: "Sunt incapaces matrimonii contrahendi ... 2° . qui laborant gravi defectu discretionis iudicii circa iura et officia matrimonialia essentialia mutuo tradenda et acceptanda; 3° . qui ob causas naturae psychicae obligationes matrimonii essentiales assumere non valent".

            Quoad causam sub nostro iudicio hodie, sufficit ut aliquas animadversiones proponamus, breves quidem sed non sine momento. Iudices alterius instantiae, adnotata abundanti testificatione de normali vita coniugali partium saltem in initio, affirmant: "This Tribunal notes that these statements do not prove positively the respondent's ability to fulfill the essential matrimonial obligations; such an ability cannot be taken for granted, it has to be proved positively" (III, 79). Haec vero affirmatio inacceptabilis est, in quantum onus probandi omnino invertit. Tale onus "incumbit ei qui asserit" (cfr. can. 1526, § 1). In causis de nullitate matrimonii, non requiritur probatio validitatis consensus. Matrimonium quidem "gaudet favore iuris; quare in dubio standum est pro valore matrimonii, donec contrarium probetur" (can. 1060). Canon 1585 in memoriam quoque revocandus est: "Qui habet pro se iuris praesumptionem, liberatur ab onere probandi, quod recidit in partem adversam". Magis in concreto, capacitas ad matrimonium ineundum in contrahente presumitur ad normam can. 1058. In causis igitur sub can. 1095, est praetensa incapacitas, minime autem praesumpta capacitas, quae demonstrari oportet.

Sententia d. 16 iulii 1998, coram Burke

Latin

2.         Iudices, in sententia hodie coram nobis, proponunt basim necnon principia quae maximi momenti censent ad capacitatem consensualem, ad tenorem tertii commatis c. 1095, iudicandam. Animadvertunt notissimum axioma "nemo ad impossibile obligari potest", cui addunt "a significant corollary" ex rotali sententia a. 1976 hausta: "In judging cases of the incapacity for consent, the greatest stress must focus on the inquiry into the aptitude for establishing and sustaining an interpersonal relationship... (cfr. the decision coram Serrano, dated 9 July, 1976)". Iudices pergunt: "It remains to explore the manner in which this principle and its corollary have been interpreted and applied according to recent rotal jurisprudence, especially with regard to three general areas: psychosexual anomalies, emotional immaturity and personality disorders" (Acta, 411-413).

Sententia d. 9 iulii 1998, coram Burke

Latin

2.         Causa coram nobis hodie pendet a concreto dubio utrum, ad normam c. 1095, 3° , persona tendentiam homosexualem habens valide consentire in matrimonium possit. Praecipua iurisprudentialia principia quae quaestionem attinent, bene quidem consolidata, breviter recoli possunt. Attamen, in his recentissimis temporibus, radicales mutationes signaverunt laicas ["secular"] appretiationes homosexualitatis, modo quidem particulari in campo quoque psychiatriae et psychologiae; quae mutationes ponderationem sine dubio merentur, ad pensandum quoque earum possibilem effectum in iurisprudentia canonica.

Sententia d. 26 martii 1998, coram Burke

Latin

2.         In causa coram nobis hodie, altera lata sententia ad «bonum coniugum» se refert sicut ad fontem essentialium matrimonii iurium-obligationum, iuxta praescripta c. 1095, 2° et 3° (Acta, p. 81), sicuti et facit rotalis Advocatus actoris in suo Restrictu (p. 4). Patronus vero postea sustinet incapacitatem pro bono coniugum adesse in casu quo deest "facultas ad minimam verae communionis vitae instaurandam" (Restr. p. 9). Opportune igitur hic aliquas ulteriores considerationes proferre possumus circa illam momentosam, minime autem facilem, quaestionem de iuridica natura et implicationibus «boni coniugum» (cfr. sent. coram infrascripto, d. 26 novembris 1992: R.R.Dec., vol. 84, pp. 577-587).

Sententia d. 18 iulii 1997, coram Burke

Latin

2.         Psychologicus conceptus "incompatibilitatis": eius relevantia iuridica. Iudices primae instantiae, in casu coram nobis hodie, statuerunt invalidum fuisse matrimonium de quo tractamus, quia partes incapaces fuerunt dandi "truly conjugal consent to each other due to radical incompatibility of character" (Acta, I, 24).

            Hoc apostolicum tribunal constanter respuit caput incompatibilitatis characterum, sicut acceptabile caput canonicum ad nullitatem consensus matrimonialis decernendam: "quod caput nullibi in Codice invenitur neque in doctrina vel iurisprudentia, eo quod radix incapacitatis praestandi consensum matrimonialem invenienda esset in diversitate vel incompatibilitate characteris partium" ... est enim "caput quod nullibi spatium habere potest in iure canonico, quodque sapit iuris civilis in causis pro divortio obtinendo" (c. Colagiovanni, d. 5 martii 1991: R.R.Dec., vol. 83, pp. 138, 141).

Sententia d. 12 iunii 1997, coram Burke

Latin

2.         Tritum est affirmare quod, praesertim post Oecumenicum Concilium Vaticanum II, matrimonii perceptio christiana, immo quoque et canonica, magis magisque "personalistica" facta est. Ipsum vero personalismum accurate intellegere oportet, quippe qui minime confundi debeat cum subiectivismo vel individualismo, qui innituntur falso principio secundum quod unusquisque seipsum perficere ["fulfill"] potest in quadam relatione cum semetipso tantum in qua se collocat uti centrum omnium ambitionum ac studiorum suorum. Ad hanc possibilem confusionem praecavendam, sunt qui sapienter animadvertunt quod personalismus modo necessario interpersonalismum comportat. Interpersonalismus enimvero capacitatem necnon necessitatem uniuscuiusque personae ad se transcendendam magis directe indicat; et sublineat illam "dimensionem socialem" hominis utpote elementum essentiale eius "realizationis" personalisticae. Karol Wojtyla, hoc illustrans, animadvertit quod "L'esempio migliore è il matrimonio, nel quale la relazione «io-tu», la relazione interpersonale, esplicitata al massimo, acquista una dimensione sociale... Il che evidentemente significa che questa nuova relazione, sociale, pone anche nuovi compiti ed esigenza radicali alla relazione interpersonale «io-tu»" (Perché L'Uomo; Scritti inediti di antropologia e filosofia, Milano, 1995, p. 99). Matrimoniale autem foedus est personalisticum quoque quia est essentialiter interpersonalisticum.

Sententia d. 19 iunii 1997, coram Burke

Latin

2.         "Qui matrimonium init deceptus dolo, ad obtinendum consensum patrato, circa aliquam alterius partis qualitatem, quae suapte natura consortium vitae coniugalis graviter perturbare potest, invalide contrahit" (c. 1098).

            Agitur vero de norma in Codice a. 1983 promulgato prima vice introducta. Praematurum esse videretur loqui de consolidata iurisprudentia in interpretatione omnium canonis aspectuum, praesertim quoque cum sicut caput nullitatis in praxi sat infrequenter invocatur.

Sententia d. 22 maii 1997, coram Burke

Latin

2.         Persona humana non poterit esse responsabilis pro actionibus suis, nisi hae liberae fuissent. "Vera libertas eximium est divina imaginis in homine signum... Dignitas igitur hominis requirit ut secundum consciam et liberam electionem agat, personaliter scilicet ab intra motus et inductus, et non sub caeco impulsu interno vel sub mera externa coactione" (Gaudium et Spes, n. 17). Cum de electione status vitae agatur, Ecclesia particulari modo tenet libertatem personalem servandam esse: "Christifideles omnes iure gaudent ut a quacumque coactione sint immunes in statu vitae eligendo" (c. 219; cfr. Gaudium et Spes, n. 26). Speciatim quoad matrimonium, lex ecclesiastica exigit libertatem consensus in utraque parte, ut ad validas nuptias contrahendas accedere possint. "Invalidum est matrimonium initum ob vim vel metum gravem ab extrinseco, etiam haud consulto incussum, a quo ut quis se liberet, eligere cogatur matrimonium" (c. 1103).

XML feed